APOLLONIUS Tyaneus

APOLLONIUS Tyaneus
APOLLONIUS Tyaneus
professione Philosophus Pythagoricus, re ipsâ autem Magus consummatus, cuius vitam scripsit Philostratus, et ante eum Damis ipsius in peregrinatione comes. Hic dum Ephesi vitam ageret, et forre in mutitudine disputaret, per eam horam, quâ Domitianus, cui imperium prius praedixerat, immolatô infante, intersiciebatur, defixus, et elinguis stetit; tum autem exclamavit: Euge Stephane pulchre, Stephane percute: pulsasti, vulnerâsti, intersecisti. Hic sermonis animalium peritus erat, Cael. Rhodig. l. 17. c. 13. Idem hoc unum a Diis petebat, ut bonos cognosceret, malos vitaret. Alex. ab Alex. l. 4. c. 17. De eius annulo idem l. 2. c. 19. Alexander Severus Imperator religione tactus; Christum, Abraham, Orpheum et Apollonium, velut
Deos intra aedes veneratus est. Idem l. 6. c. 14. Comparatus est etiam ab Hierocle; ob mira quae edere videbatur, Iesu Christo Dn. Nostro peculiari libellô, hac de re editô, quem Eusebius refutavit. Obiit tendem; postquam din orbi illusislet, Christianisque plurimum nocuisiet, A. C. 97. vel 99. nemine consciô. Philostr. in vita eius. Iustin. Martyr. q. 24. Anastas. nic. q. 23. Lactant. Instit. l. 5. c.2. Agresphon apud Suidam, in Apollonius indicat, alium Tyaneum Apollonium fuisse praeter praedictum, qui sub Nerone vixit his verbis, Α᾿πολλώνιος ἕτερος Τυανεὺς φιλόσοφος νεώτερος γεγονὼς ἐπὶ Α᾿δριανοῦ τοῦ βασιλέως. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Charles Blount (deist) — Charles Blount (April 27, 1654 – August 1693) was a British deist and controversialist who published several anonymous essays critical of the existing English order. Contents 1 Life 2 Works on religion and deism 3 References …   Wikipedia

  • Contorniate — A contorniate, or contourniate, is a species of medal or medallion of bronze, having a deep furrow on the contour or edge, as if the object had been turned in the lathe. Contourniated medallions were supposed to have been struck in the days of… …   Wikipedia

  • Блаунт, Чарльз — В Википедии есть статьи о других людях с такой фамилией, см. Блаунт …   Википедия

  • AEGYPTUS Turcis Elcuibet — Asiae regio (licet a Ptolemaeo in Africa discribatur) teste Mela l. 1. c. 9. in 2. partes dividitur. Una inferior, quae et Delta, ad occidentem Bechria, et ad ortum Errif, teste Io: Leone, dicitur. Altera Superior, vulgo Sahid, et olim Thebais… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRACHMANES vel BRACHMANAE — BRACHMANES, vel BRACHMANAE Palladio Bragmanes, Indornm Gymnosophistae, quorum Princeps Dandamis erat tempore Alexandri Magni; Iarchas vero, quando Apollonius Tyaneus, discendi visendique studiô ad illos se contulerat. Hi simulacra contemnebant,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHRAORTES — I. PHRAORTES Rex Indorum, ad quem Apollonius Tyaneus pervenit: quem cum de victu interrogaret, respondit: Tantum vini bibo, quantum Soli sacrifico; quae antem venando acquiro, pascuntur alii, mihi sat fuerit ipsa exercitatio. Cibus mihi olera et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TYANA hodieque TIANA — TYANA, hodieque TIANA Cappadociae civitas Archiepiscopalis media fere inter Caesaream ad Boream et Tarsum urbem Ciliciae ad Meridiem. Hic Apollonius natus fuit, qui ideo Tyaneus dictus est, et discendi causâ, plurimas regiones peragravit. Cael.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”